misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum
dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter
pauper
dives habebat oves et boves plurimos valde
pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam
parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum
filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius
bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia
cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens
ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium
peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et
praeparavit cibos homini qui venerat ad se
iratus autem indignatione David adversus hominem illum
nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est
vir qui fecit hoc
ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et
non pepercerit
dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit
Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego
erui te de manu Saul
et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu
tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista
adiciam tibi multo maiora
quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in
conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem
illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum
Ammon
quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in
sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae
Hetthei ut esset uxor tua
itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te
malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo
proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius
tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in
conspectu omnis Israhel et in conspectu solis
et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad
David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris
verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini
propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur
et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus
parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est
deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit
David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram
venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut
surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum
accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque
servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt
enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non
audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est
puer se adfliget
cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit
quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num
mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est
surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est
cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit
et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et
comedit
dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti
propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo
autem puero surrexisti et comedisti panem
qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et
flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et
vivet infans
nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero
revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non
revertetur ad me
et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque
ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius
Salomon et Dominus dilexit eum
misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius
Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus
igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et
expugnabat urbem regiam
misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum
Rabbath et capienda est urbs Aquarum
nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside
civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini
meo adscribatur victoria
congregavit itaque David omnem populum et profectus est
adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam
et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri
talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super
caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde
populum quoque eius adducens serravit et circumegit super
eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo
laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et
reversus est David et omnis exercitus Hierusalem